37A Cic. Att. 12, 37A

Scr. Asturae III Non. Mai. a. 709 (45).

Cicero Attico salutem

Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. Nihil praeterea novi. Litteras Narbone dedit xIIII Kal. Maias. Tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. Scribes igitur si quid erit certius. Quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. Multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. Qua re etiam Othonem vide.