26 Cic. Att. 12, 26
Scr. Asturae XI K. Apr. a. 709 (45).
Cicero Attico salutem
1Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. Tuis occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. De voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito. 2De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. Sed mihi solitudo et recessus provincia est. Quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. Spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.