4 Cic. Tim. 11–13

11Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in singulis sive in universo genere cernatur, eius similem mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur. 12Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus eius similem mundum efficere vellet, animal unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, effecit. Rectene igitur unum mundum diximus, an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et verius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum. Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero. Rursus enim alius animans, qui eum contineat, sit necesse est, cuius partes sint animantes superiores, caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret, atque ut hic mundus esset animanti absoluto simillimus, hoc ipso, quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam procreavit.

13Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi, quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de iis, quae stringit, quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur, quae Graece ἀναλογία, Latine (audendum est enim, quoniam haec primum a nobis novantur) conparatio proportiove dici potest.