2 Cic. Tim. 3–7
3Quid est, quod semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper est; alterum, quod adfert opinionem sensus rationis expers, quod totum opinabile est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota reperiri origo potest. 4Quocirca si is, qui aliquod munus efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, intuebitur atque id sibi proponet exemplar, praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam, quae gignitur, numquam illam, quam expetet, pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus, sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit – 5de quo id primum consideremus, quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu. Ortus est, quandoquidem cernitur et tangitur et est undique corporatus. Omnia autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione considunt; quae ortum habere gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis. 6Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile et, cum iam inveneris, indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, quod semper unum et idem et sui simile, an id, quod generatum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitatis imitari maluit, sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est pro aeterno secutus. 7Non igitur dubium, quin aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore praestantius. Sic ergo generatus ad id est effectus, quod ratione sapientiaque conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum autem est in omni conquisitione rationis exordium. De iis igitur, quae diximus, haec sit prima distinctio.