97ad Aemilium Catull. 97

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi

utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,

verum etiam culus mundior et melior:

5nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,

gingivas vero ploxeni habet veteris,

praeterea rictum qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,

10et non pistrino traditur atque asino?

Quem si qua attingit, non illam posse putemus

aegroti culum lingere carnificis?