83 ad Lesbiam Catull. 83
Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia est.
Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
5non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
irata est: hoc est, uritur et loquitur.