76ad deos Catull. 76

Si qua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo

divum ad fallendos numine abusum homines,

5multa parata manent in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

10Quare cur tu te iam amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis

et dis invitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem;

difficile est, verum hoc qua libet efficias.

15Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;

hoc facias, sive id non pote sive pote.

O di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,

20eripite hanc pestem perniciemque mihi!

Hei mihi subrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit:

25ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.

O di, reddite mi hoc pro pietate mea.