73 Catull. 73
Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
immo etiam taedet, taedet obestque magis:
5ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.