64Argonautia et epythalamium Thetidis et Pelei Catull. 64

Peliaco quondam prognatae vertice pinus

dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas

Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,

cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,

5auratam optantes Colchis avertere pellem

ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,

caerula verrentes abiegnis aequora palmis.

Diva quibus retinens in summis urbibus arces

ipsa levi fecit volitantem flamine currum,

10pinea coniungens inflexae texta carinae.

Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

Quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor

tortaque remigio spumis incanduit unda,

emersere freti candenti e gurgite vultus

15aequoreae monstrum Nereides admirantes.

Illa, siqua alia, viderunt luce marinas

mortales oculis nudato corpore nymphas

nutricum tenus exstantes e gurgite cano.

Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,

20tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,

tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.

O nimis optato saeclorum tempore nati

heroes, salvete, deum genus, o bona matrum

progenies, salvete iterum

25vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,

teque adeo eximie taedis felicibus aucte

Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos divum genitor concessit amores.

Tene Thetis tenuit pulcherrirna Nereine?

30Tene suam Tethys concessit ducere neptem

Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?

Quae simul optatae finito tempore luces

advenere, domum conventu tota frequentat

Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:

35dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.

Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe

Crannonisque domos ac moenia Larisaea,

Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,

40non humilis curvis purgatur vinea rastris,

non glaebam prono convellit vomere taurus,

non falx attenuat frondatorum arboris umbram,

squalida desertis robigo infertur aratris.

Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit

45regia, fulgenti splendent auro atque argento.

Candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,

tota domus gaudet regali splendida gaza.

Pulvinar vero divae geniale locatur

sedibus in mediis, Indo quod dente politum

50tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

Haec vestis priscis hominum variata figuris

heroum mira virtutes indicat arte.

Namque fluentisono prospectans litore Diae

Thesea cedentem celeri cum classe tuetur

55indomitos in corde gerens Ariadna furores,

necdum etiam sese quae visit visere credit,

ut pote fallaci quae tunc primum excita somno

desertam in sola miseram se cernat harena.

Immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,

60irrita ventosae linquens promissa procellae.

Quem procul ex alga maestis Minois ocellis

saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat undis,

non flavo retinens subtilem vertice mitram,

65non contecta levi velatum pectus amictu,

non tereti strophio lactentis vincta papillas,

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.

Sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus

70illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,

toto animo, tota pendebat perdita mente.

Ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit

spinosas Erycina serens in pectore curas

illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus

75egressus curvis e litoribus Piraei

attigit iniusti regis Gortynia tecta.

Nam perhibent olim crudeli peste coactam

Androgeoneae poenas exsolvere caedis

electos iuvenes simul et decus innuptarum

80Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.

Quis angusta malis cum moenia vexarentur,

ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis

proicere optavit potius quam talia Cretam

funera Cecropiae nec funera portarentur.

85Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris

magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.

Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo

regia, quam suavis exspirans castus odores

lectulus in molli complexu matris alebat,

90quales Eurotae progignunt flumina myrtos

aurave distinctos educit verna colores,

non prius ex illo flagrantia declinavit

lumina quam cuncto concepit corpore flammam

funditus atque imis exarsit tota medullis.

95Heu misere exagitans immiti corde furores,

sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,

quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,

qualibus incensam iactastis mente puellam

fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!

100Quantos illa tulit languenti corde timores,

quanto saepe magis fulgore expalluit auri,

cum saevum cupiens contra contendere monstrum

aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.

Non ingrata tamen frustra munuscula divis

105promittens tacito succendit vota labello.

Nam velut in summo quatientem bracchia Tauro

quercum aut conigeram sudanti cortice pinum

indomitus turbo contorquens flamine robur

eruit (illa procul radicitus exturbata

110prona cadit,lateque cum eius obvia frangens),

sic domito saevum prostravit corpore Theseus

nequiquam vanis iactantem cornua ventis.

Inde pedem sospes multa cum laude reflexit

errabunda regens tenui vestigia filo,

115ne labyrintheis e flexibus egredientem

tecti frustraretur inobservabilis error.

Sed quid ego a primo digressus carmine plura

commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,

ut consanguineae complexum, ut denique matris,

120quae misera in gnata deperdita laetabatur,

omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,

aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae

venerit, aut ut eam devinctam lumina somno

liquerit immemori discedens pectore coniunx?

125Saepe illam perhibent ardenti corde furentem

clarisonas imo fudisse ex pectore voces,

ac tum praeruptos tristem conscendere montes

unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,

tum tremuli salis adversas procurrere in undas

130mollia nudatae tollentem tegmina surae,

atque haec extremis maestam dixisse querelis,

frigidulos udo singultus ore cientem:

sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

135Sicine discedens neglecto numine divum

immernor ah devota domum periuria portas?

Nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? tibi nulla fuit clementia praesto

immite ut nostri vellet miserescere pectus?

140At non haec quondam blanda promissa dedisti

voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:

quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.

Nunc iam nulla viro iuranti femina credat,

145nulla viri speret sermones esse fideles:

quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil meminere, nihil periuria curant.

150Certe ego te in medio versantem turbine leti

eripui et potius germanum amittere crevi

quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:

pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.

155Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.

Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,

160saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,

at tamen in vestras potuisti ducere sedes

quae tibi iucundo famularer serva labore

candida permulcens liquidis vestigia lymphis

purpureave tuum constemens veste cubile.

165Sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris

exsternata malo, quae nullis sensibus auctae

nec missas audire queunt nec reddere voces?

Ille autem prope iam mediis versatur in undis,

nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.

170Sic nimis insultans extremo tempore saeva

fors etiam nostris invidit questibus auris.

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,

indomito nec dira ferens stipendia tauro

175perfidus in Creta religasset navita funem,

nec malus hic celans dulci crudelia forma

consilia in nostris requiesset sedibus hospes!

Nam quo me referam? quali spe perdita nitor?

Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato

180discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?

An patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui

respersum iuvenem fraterna caede secuta?

Coniugis an fido consoler memet amore,

quine fugit lentos incurvans gurgite remos?

185Praeterea nullo litus, sola insula, tecto,

nec patet egressus pelagi cingentibus undis:

nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

Non tamen ante mihi languescent lumina morte,

190nec prius a fesso secedent corpore sensus

quam iustam a divis exposcam prodita multam

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

Quare, facta virum multantes vindice poena

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

195frons exspirantis praeportat pectoris iras,

huc huc adventate, meas audite querelas,

quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,

200vos nolite pati nostrum vanescere luctum,

sed quali solam Theseus me mente reliquit,

tali mente, deae, funestet seque suosque.“

has postquam maesto profudit pectore voces

supplicium saevis exposcens anxia factis,

205adnuit invicto caelestum numine rector,

quo nutu tellus atque horrida contremuerunt

aequora concussitque micantia sidera mundus.

Ipse autem caeca mentem caligine Theseus

consitus oblito dimisit pectore cuncta

210quae mandata prius constanti mente tenebat,

dulcia nec maesto sustollens signa parenti

sospitem Erechtheum se ostendit visere portum

namque ferunt olim, classi cum moenia divae

linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,

215talia complexum iuveni mandata dedisse:

gnate mihi longe iucundior unice vita,

gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus

reddite in extrema nuper mihi fine senectae,

quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

220eripit invito mihi te, cui languida nondum

lumina sunt gnati cara saturata figura,

non ego te gaudens laetanti pectore mittam,

nec te ferre sinam fortunae signa secundae,

sed primum multas expromam mente querelas

225canitiem terra atque infuso pulvere foedans,

inde infecta vago suspendam lintea malo,

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis

carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.

Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,

230quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei

adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,

tum vero facito ut memori tibi condita corde

haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,

ut simul ac nostros invisent lumina collis,

235funestam antennae deponant undique vestem

candidaque intorti sustollant vela rudentes,

quam primum cernens ut laeta gaudia mente

agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.“

haec mandata prius constanti mente tenentem

240Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes

aerium nivei montis liquere cacumen.

At pater, ut summa prospectum ex arce petebat

anxia in adsiduos absumens lumina fletus,

cum primum inflati conspexit lintea veli,

245praecipitem sese scopulorum e vertice iecit

amissum credens immiti Thesea fato.

Sic funesta domus ingressus tecta paterna

morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum

obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.

250Quae tum prospectans cedentem maesta carinam

multiplices animo volvebat saucia curas.

At parte ex alia florens volitabat Iacchus

cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis

te quaerens, Ariadna, tuoque incensus armore.

255quae tum alacres passim lymphata mente furebant

euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.

Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,

pars e divulso iactabant membra iuvenco,

pars sese tortis serpentibus incingebant,

260pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,

orgia quae frustra cupiunt audire profani,

plangebant aliae proceris tympana palmis

aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,

multis raucisonos efflabant cornua bombos

265barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

Talibus amplifice vestis decorata figuris

pulvinar complexa suo velabat amictu.

Quae postquam cupide spectando Thessala pubes

expleta est, sanctis coepit decedere divis.

270Hic, qualis flatu placidum mare matutino

horrificans Zephyrus proclivas incitat undas

aurora exoriente vagi sub limina solis,

quae tarde primum clementi flamine pulsae

procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,

275post vento crescente magis magis increbescunt

purpureaque procul nantes ab luce refulgent,

sic tum vestibuli linquentes regia tecta

ad se quisque vago passim pede discedebant.

Quorum post abitum princeps e vertice Peli

280advenit Chiron portans silvestria dona:

nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis

montibus ora creat, quos propter fluminis undas

aura parit flores tepidi fecunda Favoni,

hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,

285quo permulsa domus iucundo risit odore.

Confestim Penios adest, viridantia Tempe,

Tempe quae silvae cingunt super impendentes,

naiasin linquens Doris celebranda choreis,

non vacuus: namque ille tulit radicitus altas

290fagos ac recto proceras stipite laurus,

non sine nutanti platano lentaque sorore

flammati Phaethontis et aeria cupressu.

Haec circum sedes late contexta locavit,

vestibulum ut molli velatum fronde vireret.

295Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus

extenuata gerens veteris vestigia poenae

quam quondam silici restrictus membra catena

persolvit pendens e verticibus praeruptis.

Inde pater divum sancta cum coniuge natisque

300advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens

unigenamque simul cultricem montibus Idri:

Pelea nam tecum pariter soror adspernata est

nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.

Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,

305large multiplici constructae sunt dape mensae,

cum interea infirmo quatientes corpora motu

veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

His corpus tremulum complectens undique vestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

310at roseae niveo residebant vertice vittae,

aeternumque manus carpebant rite laborem.

Laeva colum molli lana retinebat amictum,

dextera tum leviter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

315libratum tereti versabat turbine fusum,

atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

laneaque aridulis haerebant morsa labellis

quae prius in levi fuerant exstantia filo.

Ante pedes autem candentis mollia lanae

320vellera virgati custodibant calathisci.

Haec tum clarisona vellentes vellera voce

talia divino fuderunt carmine fata,

carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:

o decus eximium magnis virtutibus augens,

325Emathiae tutamen opis, clarissime nato,

accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,

veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Adveniet tibi iam portans optata maritis

330Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,

quae tibi flexanimo mentem perfundat amore

languidulosque paret tecum coniungere somnos

levia substernens robusto bracchia collo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

335Nulla domus tales unquam contexit amores,

nullus amor tali coniunxit foedere amantes

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nascetur vobis expers terroris Achilles,

340hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,

qui persaepe vago victor certamine cursus

flammea praevertet celeris vestigia cervae.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros,

345cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi

Troicaque obsidens longinquo moenia bello

periuri Pelopis vastabit tertius heres.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Illius egregias virtutes claraque facta

350saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,

cum incultum cano solvent a vertice crinem

putridaque infirmis variabunt pectora palmis.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Namque velut densas praecerpens messor aristas

355sole sub ardenti flaventia demetit arva,

Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,

quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

360cuius iter caesis angustans corporum acervis

alta tepefaciet permixta flumina caede.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Denique testis erit morti quoque reddita praeda

cum teres excelso coacervatum aggere bustum

365excipiet niveos percussae virginis artus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis

urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,

alta Polyxenia madefient caede sepulcra,

370quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

proiciet truncum submisso poplite corpus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Quare agite optatos animi coniungite amores.

Accipiat coniunx felici foedere divam,

375dedatur cupido iam dudum nupta marito.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illam nutrix orienti luce revisens

hesterno collum poterit circumdare filo

(currite ducentes subtegmina, currite, fusi),

380anxia nec mater discordis maesta puellae

secubitu caros mittet sperare nepotes.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.“

Talia praefantes quondam felicia Pelei

carmina divino cecinerunt pectore Parcae.

385Praesentes namque ante domos invisere castas

heroum et sese mortali ostendere coetu

caelicolae nondum spreta pietate solebant.

Saepe pater divum templo in fulgente, revisens

annua cum festis venissent sacra diebus,

390conspexit terra centum procumbere tauros.

Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo

Thyiadas effusis euantis crinibus egit,

cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes

acciperent laeti divum fumantibus aris.

395Saepe in letifero belli certamine Mavors

aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo

armatas hominum est praesens hortata catervas.

Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,

iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

400perfudere manus fraterno sanguine fratres,

destitit exstinctos natus lugere parentes,

optavit genitor primaevi funera nati

Liber ut innuptae poteretur flore novercae,

ignaro mater substernens se impia nato

405impia non verita est divos scelerare parentes,

omnia fanda nefanda malo permixta furore

iustificam nobis mentem avertere deorum.

Quare nec talis dignantur visere coetus

nec se contingi patiuntur lumine claro.