39ad Egnatium Catull. 39

Egnatius, quod candidos habet dentes,

renidet usque quaque. si ad rei ventum est

subsellium, cum orator excitat fletum,

renidet ille. si ad pii rogum fili

5lugetur, orba cum flet unicum mater,

renidet ille. quidquid est, ubicumque est,

quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

Quare monendum est te mihi, bone Egnati.

10si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs

aut parcus Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

aut qui libet qui puriter lavit dentes,

15tamen renidere usque quaque te nollem;

nam risu inepto res ineptior nulla est.

Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,

quod quisque minxit, hoc sibi solet mane

dentem atque russam defricare gingivam,

20ut quo iste vester expolitior dens est,

hoc te amplius bibisse praedicet loti.