37ad contubernales et Egnatium Catull. 37

Salax taberna vosque contubernales,

a pilleatis nona fratribus pila,

solis putatis esse mentulas vobis,

solis licere quidquid est puellarum

5confutuere et putare ceteros hircos?

An, continenter quod sedetis insulsi

centum an ducenti, non putatis ausurum

me una ducentos irrumare sessores?

Atqui putate: namque totius vobis

10frontem tabernae sopionibus scribam.

Puella nam mi, quae meo sinu fugit,

amata tantum quantum amabitur nulla,

pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

consedit istic. hanc boni beatique

15omnes amatis, et quidem, quod indignum est,

omnes pusilli et semitarii moechi:

tu praeter omnes une de capillatis,

cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati, opaca quem bonum facit barba

20et dens Hibera defricatus urina.