115ad Mentulam Catull. 115

Mentula habet iuxta triginta iugera prati,

quadraginta arvi: cetera sunt maria.

Cur non divitiis Croesum superare potis sit

uno qui in saltu tot bona possideat,

5prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque

usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

Omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,

non homo, sed vero mentula magna minax.