107ad Lesbiam Catull. 107

Si cui quid cupido optantique obtigit unquam

insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,

quod te restituis, Lesbia, mi cupido:

5restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis. o lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res

optandas vita dicere quis poterit?