101ad inferias Catull. 101

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem,

5quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi.

Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu

10atque in perpetuum, frater, ave atque vale.