10ad Varum Catull. 10

Varus me meus ad suos amores

visum duxerat e foro otiosum,

scortillum, ut mihi tunc repente visum est,

non sane inlepidum neque invenustum.

5Huc ut venimus, incidere nobis

sermones varii, in quibus, quid esset

iam Bithynia, quo modo se haberet,

ecquonam mihi profuisset aere.

Respondi id quod erat, nihil neque ipsis

10nec praetoribus esse nec cohorti,

cur quisquam caput unctius referret,

praesertim quibus esset irrumator

praetor nec faceret pili cohortem.

At certe tamen,“ inquiunt,quod illic

15natum dicitur esse comparasti,

ad lecticam homines.“ ego, ut puellae

unum me facerem beatiorem,

non,“ inquam,mihi tam fuit maligne,

ut, provincia quod mala incidisset,

20non possem octo homines parare rectos.“

at mi nullus erat neque hic neque illic

fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi conlocare posset.

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

25quaeso,“ inquit,mihi, mi Catulle, paulum

istos commoda: nam volo ad Sarapim

deferri.“ „Mane,“ inquii puellae,

istud quod modo dixeram, me habere,

fugit me ratio: meus sodalis

30Cinna est Gaius; is sibi paravit.

Verum, utrum illius an mei, quid ad me?

Utor tam bene quam mihi pararim.

Sed tu insulsa male et molesta vivis,

per quam non licet esse neglegentem.“