112 Caes. civ. 3, 112

1Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus exstructa; quae nomen ab insula cepit. 2Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCCC in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur. 3In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ubique naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. 4Iis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. 5Hoc tum veritus Caesar hostibus in pugna occupatis militibusque expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit. 6Quibus est rebus effectum, ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit. 7Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum ut aequo proelio discederetur et neutri pellerenturid efficiebant angustiae locipaucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. 8In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui, quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad regiae navalia. 9Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur. 10Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit. 11Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta, quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. 12Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni, in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.