10 Caes. civ. 3, 10

1Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in Hispania. 2Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat. 3Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. 4Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: 5illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in; Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus et Antoni militumque deditione ad Curictam. 6Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. 7Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret. 8Condiciones pacis quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. 9Interesse id rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. 10Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. 11Haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres urbiumque copias dimissurum.