26 Caes. Gall. 6, 26
1Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: 2ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. 3Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.