63 Caes. Gall. 7, 63
1Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur: 2quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; 3nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. 4Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. 5Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. 6Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. 7Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. 8Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. 9Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.