38 Caes. Gall. 7, 38
1Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, „Quo proficiscimur“, inquit, „milites? 2Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. 3Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, 4quae gesta sunt, pronuntiare.“ Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, 5quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. 6Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. „Quasi vero“, inquit ille, „consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. 7An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est, 8persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus.“ Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant: 9magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. 10Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.