10 Caes. Gall. 4, 10

1Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit 2neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. 3Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, 4ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, 5ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.