1 Caes. Gall. 4, 1

1Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. 2Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. 3Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. 4Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; 5hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. 6Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. 7Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. 8Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; 9quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. 10Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.