9 Caes. Gall. 3, 9
1Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. 2His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. 3Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu certiores facti, simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos, pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituunt, hoc maiore spe quod multum natura loci confidebant. 4Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, 5neque nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; 6ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, quam Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse; 7ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. 8His initis consiliis oppida muniunt, 9frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum 10constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.