77 Aur. Vict. vir. ill. 77

1Cn. Pompeius Magnus, civili bello Syllae partes secutus ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Siciliam sine bello a proscriptis recepit. 2Numidiam Hiarbae ereptam Massinissae restituit. Viginti sex annos natus triumphavit. 3Lepidum acta Syllae rescindere volentem privatus Italia fugavit. 4Praetor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium vicit. 5Mox piratas intra quadragesimum diem subegit. Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad venenum compulit. 6Deinde mira felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos, Caspios, Iberos, nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui terrore penetravit. 7Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque pervenit. 8Moxque diviso orbis imperio, cum Crassus Syriam, Caesar Galliam, Pompeius urbem obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere exercitum iussit. 9Cuius infesto adventu urbe pulsus, in Pharsalia victus ad Ptolomaeum Alexandriae regem confugit. Eius imperio ab Achilla et Potino satellitibus occisus est.

(Huius latus sub oculis uxoris et liberorum a Septimio, Ptolomaei praefecto, mucrone confossum est. Iamque defuncti caput gladio praecisum, quod usque ad ea tempora fuerat ignoratum. Truncus Nilo iactatus a Servio Codro rogo inustus humatusque est inscribente sepulcro: Hic positus est Magnus. Caput ab Achilla, Ptolomaei satellite, Aegyptio velamine involutum cum anulo Caesari pracaentatum est; qui non continens lacrimas illud plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit.)