68 Aur. Vict. vir. ill. 68

1Gaius Marius filius viginti septem annorum consulatum invasit, quem honorem tam immaturum mater flevit. 2Hic patri saevitia similis curiam armatus obsedit, inimicos trucidavit, quorum corpora in Tiberim praecipitavit. 3In apparatu belli, quod contra Syllam parabatur, apud Sacriportum vigiliis et labore defessus sub divo requievit et absens victus fugae, non pugnae interfuit. 4Praeneste confugit, ubi per Lucretium Afellam obsessus temptata per cuniculum fuga, cum omnia saepta intelligeret, iugulandum se Pontio Telesino praebuit.