33 Aur. Vict. vir. ill. 33
1Marcus Curius Dentatus primo de Samnitibus triumphavit, quos usque ad mare superum perpacavit. 2Regressus in contione ait: Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi tantum hominum cepissem; tantum porro hominum cepi, ut fame perituri fuerint, nisi tantum agri cepissem. 3Iterum de Sabinis triumphavit. Tertio de Lucanis ovans urbem introiit. 4Pyrrhum Epirotam Italia expulit. 5Quaterna dena agri iugera viritim populo divisit. 6Sibi deinde totidem constituit dicens neminem esse debere, cui non tantum sufficeret. 7Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse in foco rapas torreret: Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse et aurum habentibus imperare. 8Cum interversae pecuniae argueretur, gutum ligneum, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium protulit iuravitque se nihil amplius de praeda hostili domum suam convertisse. 9Aquam Anienem de manubus hostium in urbem induxit. 10Tribunus plebis patres auctores fieri coegit comitiis, quibus plebei magistratus creabantur. Ob haec merita domus ei apud Tiphatam et agri iugera quingenta publice data.