1 Aur. Vict. orig. 1

1Primus in Italiam creditur venisse Saturnus; ut etiam Maronis Musa testatur illis versibus:

Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,

Arma Iovis fugiens, cet.

2Tanta autem usque id tempus antiquorum hominum traditur fuisse simplicitas, ut venientes ad se advenas, qui modo consilio ac sapientia praediti ad instruendam vitam formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes atque originem ignorabant, caelo et terra edites non solum ipsi crederent, verum etiam posteris affirmarent, veluti hunc ipsum Saturnum, quem Caeli et Terrae filium esse dixerunt. 3Quod cum ita existimetur, certum tamen est priorem Ianum in Italiam devenisse ab eoque postea venientem exceptum esse Saturnum. 4Unde intelligendum est Vergilium quoque non ignoratione veteris historiae, sed suo more primum dixisse Saturnum, non ante quem nemo, sed principem, ut:

Troiae qui primus ab oris.

5Cum procul dubio constet ante Aeneam priorem Antenorem in Italiam esse pervectum eumque non in ora litori proxima, sed in interioribus locis, id est Illyrico, urbem Patavium condidisse, ut quidem idem supradictus Vergilius illis versibus ex persona Veneris apud Iovem de aerumnis Aeneae sui conquerentis:

Antenor potuit mediis elapsus Achivis

Illyricos penetrare sinus atque intima tutus cet.

6Quare autem addiderit tutus, suo loco plenissime annotavimus in commentatione, quam hoc scribere coepimus, cognita ex libro, qui inscriptus est De Origine Patavina. 7Itaque nunc primus ex ea quoque significatione est, e qua illud etiam in secundo Aeneidos de enumeratione eorum, qui equo durio degrediebantur. 8Nam cum nominasset Thessandrum, Sthenelum, Ulixem, Acamanta, Thoanta, Neoptolemum, post intulit: primusque Machaon. 9De quo quaeri potest: quomodo potest primus dici, post tantos, qui supra dicti sunt? Verum intelligemus primum pro principe, vel quia is ad perfectum illis temporibus circa peritiam medicae artis praecipuus fuisse traditur.