42 Aur. Vict. epit. Caes. 42
1Constantius Gallum fratrem patruelem Caesarem pronuntiat, sororem Constantinam illi coniungens. 2Magnentius quoque Decentium consanguineum suum trans Alpes Caesarem creavit. 3His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantini sororis filius, hortantibus perditis Augusti nomen rapit; eum octavo die vicesimoque Magnentius oppressit. 4Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursiam dimicans vicit. In quo bello paene nusquam amplius Romanae consumptae sunt vires totiusque imperii fortuna pessumdata. 5Dehinc cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit incautius et, ut in victoria solet, audacius persequentes. 6Nec multo post apud Lugdunum coangustatus gladio occulte proviso ictum pulsu parietis iuvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, vulnere naribusque et ore cruorem effundens mense imperii quadragesimo secundo, aetatis anno prope quinquagesimo exspiravit. 7Ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitant legendi studio promptus, sermonis acer, animi tumidi et immodice timidus; artifex tamen ad occultandam audaciae specie formidinem. 8Eius morte audita Decentius laqueo fascia composito vitam finivit. 9Hoc tempore Gallus Caesar a Constantio occiditur. Imperavit annos quattuor. 10Silvanus imperator effectus die imperii vicesimo octavo perimitur. Fuit ingenio blandissimus. 11Quamquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana satis cultus et patiens.
12Constantius Claudium Iulianum, fratrem Galli, honore Caesaris assumit annos natum fere tres atque viginti. 13Iste in campis Argentoratensibus apud Gallias cum paucis militibus infinitas hostium copias delevit. 14Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo; captus rex nobilis Nodomarius; fusi omnes optimates; redditus limes Romanae possessionis; ac postmodum cum Alamannis dimicans potentissimum eorum regem Badomarium cepit. 15Hic a militibus Gallicanis Augustus pronuntiatur. 16Hinc Constantius urgere legationibus, in statum nomenque pristinum revertatur. Iulianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. 17His Constantius magis magisque ardens dolore atque, ut erat talium impatiens, in radicibus Tauri montis apud Mopsocrenen febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis augebat, interiit anno aevi quarto et quadragesimo, imperii nono atque tricesimo, verum Augustus quarto vicesimoque: octo solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, quindecim Caesar. 18Felix bellis civilibus, externis lacrimabilis; minus artifex in sagittis; a cibo vinoque et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus; quam cum assequi tarditate ingenii non posset, aliis invidebat. 19Spadonum aulicorumque amori deditus et uxorum; quibus contentus nulla libidine transversa aut iniusta polluebatur. 20Sed ex coniugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias et Gorgonias et alia importuna ministeria vexantem famam viri contra, quam feminis modestioribus mos est; quarum saepe praecepta maritos iuvant. 21Namque ut ceteras omittam, Pompeia Plotina incredibile dictu est quanto auxerit gloriam Traiani;
cuius procuratores cum provincias calumniis agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletium quemque ita convenire: „Quare habes?“ alter: „Unde habes?“ tertius: „Pone, quod habes“, illa coniugem corripuit atque increpans, quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit, ut postea exactiones improbas detestans fiscum lienem vocaret, quod eo crescente artus reliqui tabescunt.