38 Aur. Vict. epit. Caes. 38

1Carus, Narbonae natus, imperavit annos duos. 2Iste confestim Carinum et Numerianum Caesares fecit. 3Hic apud Ctesiphonta ictu fulminis interiit. 4Numerianus quoque, filius eius, cum oculorum dolore correptus in lecticula veheretur, impulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. 5Cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, foetore cadaveris scelus est proditum. 6Hinc Sabinus Iulianus invadens imperium a Carino in Campis Veronensibus occiditur. 7Hic Carinus omnibus se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit. Matrimonia nobilium corrupit. Condiscipulis, quoque, qui eum in auditorio verbi fatigatione taxaverunt, perniciosus fuit. 8Ad extremum trucidatur eius praecipue tribuni dextera, cuius dicebatur coniugem polluisse.