3 Aur. Vict. Caes. 3

1Igitur Claudio febri an insidiis oppresso, cum imperium tres atque viginti, aevi octogesimum uno minus annos egisset, Gaius Caesar cognomento Caligula aventibus cunctis deligitur, maiorum gratiae parentisque. 2Namque per filiam proavus Augustus, genere materne Agrippa, Drusus, Germanici pater, e quo is oriebatur, avi erant. 3Quorum modestia atque immaturo, absque Octaviani, interitu vulgus, simul matris fratrumque, quos vario Tiberius exitio interceperat, permovebatur. 4Qua causa nitebantur omnes casum tantae familiae lenire adolescentuli spe, tum quia natus in exercitu (unde cognomentum calceamento militari quaesiverat) legionibus carus acceptusque habebatur. 5Praeterea prudentissimus quisque similem fore suis credebat; quod longe secus quasi naturae loge, quae crebro tamquam ex industria malos e bonis, agrestes ex doctioribus et ceteros huiuscemodi seu contra gignit. 6Quo demum exemplo sapientium plures caruisse liberis utilius duxere. 7Ceterum in Caligula haudquaquam vero plurimum aberant, quippe qui diu immania animi ita pudore ac parendi specie obtexerat, uti merito vulgaretur neque meliores famulos neque atrociorem dominum illo fuisse. 8Denique nactus potestatem, uti talia ingenia recens solent, anni mensibus egregia ad populum, inter patres, cum militibus gessit; delataque coniuratione quasi minus credens praedicavit vix convenire in eum, cuius vita nullius oneri aut incommodo esset. 9Sed repente caesis primum vario facinore innocentium paucioribus tamquam beluae hausto sanguine ingenium exeruit; itaque deinceps triennium consumptum, cum senatus atque optimi cuiusque multiplici clade terrarum orbis foedaretur. 10Quin etiam sororum stupro ac matrimoniis illudens nobilibus deorum habita incedebat, cum Iovem se ob incestum, ex choro autem Bacchanali Liberum assereret. 11Neque secus contractis ad unum legionibus spe in Germaniam transgrediendi conchas umbilicosque in ora maris Oceani legi iussit, 12cum ipse nunc fluxo cultu Venerioque interesset, nunc armatus spolia a se non ex hominibus, sed caelestium capi dictitaret, scilicet quod huiuscemodi pisces Graecorum dicto, quis augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset. 13His elatus dominum dici atque insigne regni nectere capiti tentaverat. 14Qua causa auctore Chaerea moti, quibus Romana virtus inerat, tanta pernicie rempublicam confosso eo levare; relatumque excellens Bruti facinus eiecto Tarquinio foret, si per Quirites modo militia exerceretur. 15Verum ubi cives desidia externos barbarosque in exercitum cogere libido incessit, corruptis moribus libertas oppressa atque habendi auctum studium. 16Interim dum senatus decreto gentem Caesarum, etiam muliebri sexu, omnemque affinitatem armati persequuntur, forte Vimius, ortus Epiri, centurio e cohortibus, quae palatium per opportunos locos obsidebant, Titum Claudium occultantem se repperit deformi latebra protractatoque eo exclamat apud socios, si sapiant, adesse principem. 17Et sane quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus; quae res adversum nefariam patrui Neronis mentem auxilio neque apud fratris filium Caligulam invidiae fuit; quin etiam militares plebisque animos conciliaverat, dum flagrante suorum dominatione ipse contemptui miserabilior haberetur. 18Talia plerisque memorantibus repente eum nullo retractante quae adorant turbae circumsistunt, simulque affluebant reliqui militum et vulgi magna vis. Quod ubi patres accepere, mittunt ocius si valerent ausum comprimere. 19Sed postquam variis tetrisque seditionibus civitas cunctique ordines lacerabantur, tamquam ex imperio omnes dedere se. 20Ita Romae regia potestas firmata proditumque apertius mortalium conatus vacuos a fortuna caesosque esse.