12 Aur. Vict. Caes. 12
1Quid enim Nerva Cretensi prudentiua maximeque moderatum? 2Qui cum extrerna aetate apud Sequanos, quo tyranni decessit metu, imperium arbitrio legionum cepisset, ubi perspexit nisi a superioribus robustioribusque corpore animoque geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, dedicato prius foro, quod appellatur Pervium, quo aedes Minervae eminentior consurgit et magnificentior. 3Id cum semper egregium sit metiri, quantum queas, neque ambitione praeceps agi, tum in imperio, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut id vel ultima senectus avide petat. 4Huc accedit, quod suffecti virtute quantus consilio esset, magis magisque patefecit.