10 Apul. met. 9, 10

Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum. Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes,EninquiuntIndignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines! Propter unicum caliculum, quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus obtulit, noxios religionis antistites ad discrimen vocari capitis!“ Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.