9 Apul. met. 4, 9
Suscipit unus ex illo posteriore numero: „Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur.