14 Apul. met. 3, 14

Tunc ego familiaris curiositatis admonitus factique causam delitescentem nudari gestiens suscipio:Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, quod tuum factum fatiA genitive depending on scacvitas seems clearly to have dropped out of the text. Helm and van der Vliet both print fortunae, but I have preferred Rohde's fati, as more likely to scaevitas consecuta in meum convertit exitium. Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere; quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem: porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere.“ Cum isto fine sermonis oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.