30 Apul. met. 2, 30
Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens ‚Dabo,‘ inquit ‚Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo.‘ Tunc, digito me demonstrans: ‚Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviisl meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere noni prius desierunt, quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia. Hic utpote vivus quidem sed tum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur ad suum nomen ignarus exsurgit et in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter occlusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus vicariam pro me lanienam sustentavit: utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc assistit miser hic praemium nor industriae, sed debilitationis consecutus.‘ His dictis perterritus tentare fortunam aggredior: iniecta manu nasum prehendo, sequitur; aures pertracto, deruunt. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado. Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi.“