28 Apul. met. 2, 28
Ergo igitur senex ille: ‚Veritatis arbitrium in divinam providentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius, propheta primarius, qui mecum iamdudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare‘; et cum dicto iuvenem quempiam linteis amiculis iniectum pedesque palmeis baxeis inductum et adusque deraso capite producit in medium. Huius diu manus deosculatus, et ipsa genua contingens, ‚Miserere‘ ait ‚Sacerdos, miserere, per caelestia, sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia, et adyta Coptica, et per incrementa Nilotica, et arcana Memphitica, et sistra Phariaca, da brevem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde. Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur.‘
Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit. Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit.