12 Apul. met. 2, 12
Ad haec ego subiciens, „Sunt“ aio „Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus: qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus; mihi denique proventum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido I mira et satis varia: nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et incredundam fabulam et libros me futurum.“