21 Apul. met. 1, 21

Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit: nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontorEstneinquamHypata haec civitas?“ Adnuit.Nostine Milouem quendam e primoribus?“ Arrisit etVereinquitPrimus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit.“ „RemotoinquamIoco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus?“ „VidesneinquitExtremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit.“