17 Apul. flor. 17
* * * viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae vestrae specie glorientur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat novae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi vere putem potest, potest autem quivis falso gloriari. ad hoc ita semper ab ineunte aevo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in provincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus vobis amicitia mea capessenda sit quam mihi vestra concupiscenda. quippe non prompte veniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseverantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. ceterum vox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares gravedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo solvatur aut vino mergatur aut morbo sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita vox in vagina silentii condita diutino torpore hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia veternum parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant ravim. ceterum ipsius vocis hominis exercendi cassus labor supervacaneo studio plurifariam superatur, si quidem voce hominis et tuba rudore torvior et lyra concentu variatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum gravis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non avium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus voces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies vel propitia voluptas ciant. pro quibus homini vox divinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto viro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilavit „Orpheus in silvis, inter delphinas Arion,“ quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion navigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. avibus haec secretaria utinquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud avios fluvios carmen senectae meditantur. enimvero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de virtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuvenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul sublevavit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuvenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet vel tua generosa modestia vel mea ingenua verecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin vel paucissima attingam. vos ea mecum, cives ab eo servati, recognoscite.