50 Apul. apol. 50
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis prospiravit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim vitiligine insignit et omnimodis maculationibus convariat. sed cui hoc usu venerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi gravissimam levi turpitudine corporis compensat. enimvero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata venis omnibus furens pervasit, dein ad summum caput viam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens verticem hominis velut arcem et regiam insedit. eius quippe divinas vias et sapientis meatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut etiam vigilantium capiti offundatur, tum vero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et comitialem, verum etiam divinum morbum, ita ut Graeci ἱερὰν νόσον, vere nuncuparunt, videlicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam violet.