5 Anon. Vales. 13–29

13Licinius itaque ex Nova Dacia vilioris originis a Galerio factus imperator, velut adversum Maxentium pugnaturus. Sed oppresso Maxentio cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium foedere sibi fecit adiungi: ut Licinius Constantiam, sororem Constantini, apud Mediolanum duxisset uxorem. Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverso.

14Post aliquantum deinde temporis Constantium Constantinus ad Licinium misit, persuadens ut Bassianus Caesar fieret, qui habebat alteram Constantini sororem Anatasiam, ut exemplo MaximianiMaximiani … Bassianus, Momm.; diocliciani et maximiani inter constantinum licinium et basianum, B. inter Constantinum et Licinium Bassianus Italiam medius obtineret.

15Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui LicinioLicinio] Hadr. Val.; uicino, B. fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum SenicioSenicio]; sinicius, B. auctor insidiarum posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus.

16Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus. Licinio XXXV milia peditum et equitum fuere; Constantinus XX milia peditum etet]; B omits. equitum duxit. Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte,part, Momm.; item, B; tribus milibus, Zangemeister. Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.

17Sublata inde uxore ac filio et thesauris tetendit ad Daciam. Valentem ducem limitislimtitis] Hadr. Val.; militis, B. Caesarem fecit.fecit] Henr. Val.; B omits. Inde apud Hadrianopolim Thraciae civitatem per Valentem collecta ingenti multitudine, legatos ad Constantinum de pace misit apud Philippos constitutum. Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.

18Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantiumad Byzantium, Momm.; a bizantium, B². processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt. Ita Constantinus vehementer in ulteriora festinans, deprehendit Licinium remansisse post tergum. Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio postulante et pollicente se imperata facturum. Denuo, sicut ante, mandatum est Valens privatus fieret; quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.

19Deinde reversus Serdicam Constantinus hoc cum Licinio absente constituit, ut filii Constantini Crispus et Constantinus, filius etiam Licini Licinius, Caesares fierent et sic ab utroque concorditer regnaretur. Itaque Constantinus et Licinius simul consules facti.facti]; facti sunt, Gardt.; factis, B³.

20In Orientis partibus, Licinio Constantino consulibus,consulibus] Oros., Henr. Val.; B omits. repentinarepentinaefferbuit (with changes in order) = Orosius, vii. 28, 18. rabie suscitatus Licinius omnes Christianos a palatio iussit expelli.

Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit.

21Item cum Constantinus ThessalonicaThessalonica]; tessalonica, B; Thessalonicae, Gardt. esset, Gothi per neglectos limites eruperunt et, vastata Thracia et Moesia, praedas agere coeperunt. Tune Constantini terrore et impetu represso,impetu represso, Momm.; et impetu et represso, B. captives illi impetrata pace reddiderunt. Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae abab]; B omits. alio fuerint vindicatae.

22Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit. Per tempora quibus nondum gerebatur bellum civile, sed item parabatur, Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine saeviebat, occisis ob divitias pluribus, uxoribus eorum corruptis.

23Rupta iamcorruptis. rupta iam] Henr. Val.; corrupta enim, B. pace utriusque consensu,consensu, Momm.; exercitus, Henr. Val.; sensus, B. Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.

24Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur. quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.

25Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitudo dissipata contenderet, clauso Byzantiopetit … Byzantio] Henr. Val.; quod m.d. contendere … bizantium (bizantio, B³), B. Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.

26Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.refugeret, Momm.; re effugeret, B. Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.

27Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit,pugnauit] Hadr. Val.; B omits. maxime auxiliantibus Gothis quos AlicaAlica] B. regalisregalis]; regulis, B. deduxerat; tumtum, Momm.; cum, B. Constantini pars vincens XXVtum, Momm.; cum, B. milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus.

28Postea cum legiones Constantini per liburnasliburnas, Momm.; liburnam, B; liburniam, earlier edd. venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est.

29Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribustumultu militaribus, Momm.; tumultum militari, B. exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII, filio et uxore superstite. Quamvis omnibusomnibus] Orosius, vii. 28, 21; omnium, B. iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercereexercere] B, with inferior MSS. of Orosius; exerere, the better MSS. potuitpotuit] Orosius; B omits. persecutorem digna punitio flagitaret.