9 Eiusdem virtutes. Amm. 30, 9
1Consentaneum est venire post haec ad eius actus, sequendos recte sentientibus et probandos: ad quosad quos, added by Her.; cum quibus, G; probandus si, without lac., V. si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. In provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Britannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.
2Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat, aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis compulsus angustiis, in amplitudinis suae societatem assumpsit.
3Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit, aut administratio venundata, nisi inter imperandi exordia,imperandi exordia, added by Her.; initia, by G; no lac. in V. ut solent occupationis spe impune quaedam scelestespe inpune quaedam sceleste (scelesta, G), Her.; impunitatis, Eyssen.; incuriae, Pet.; inpuniae, V. committi.
4Ad inferenda propulsandaque bella sollertissime cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.
5Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc coleretur , imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.
6Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor cum oculis caesiis, semper obliquum intuentibustum oculi caesii … intuentes, Pet.; comma after nitor deleted by Her.; intuentibus, Lind. et torvum, atque pulchritudo staturae, liniamentorumque recta compago, maiestatis regiae decus implebat.