1 Theodorus notarius imperium affectat, et apud Valentem Antiochiae accusatus maiestatis, convictusque cum plurimis criminis consciis interficitur. Amm. 29, 1
1Exacta hieme rex Persarum gentiumgentium, V¹EA, restored by Pet.; gentis, G; senior, Her.; ingentior, sugg. by Clark; gentior, V2 Sapor, pugnarum fiducia pristinarum immaniter arrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam miseratmiserat, Clark, c.c.; misit, V. plebem.
2Contra has copias, Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu appositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas.
3Qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate, congressi sunt, confossisque multis, discessere victores.
4Inter moras tamen utrimque secus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu, aestateque consumpta, partium discessere ductores, etiam tum discordes. Et rex quidem Parthus, hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. Qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delatadelata, V¹EA; dilata, G; declarata, Pet.; dalata, V². gestorum.
5Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi quae de aerario interceperant iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
6Cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter, levia esse haec de quibus agitur, et praetereunda: alia se (si licuerit dicere) monstraturum, metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa (nisi prospectum fuerit) universa confundent. Iussusque docere fidenter quae norat, rudentem explicavitexplicauit, Novák, c.c.; explicuit, V. immensum, affirmans Fidustium praesidialem, et cum Irenaeo Pergamium, nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.
7Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso,indice uiso, tr. by Clark, c.c.; indicis ore, Novák; uiso indice, V. nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario etet, added by Val.; V omits. Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes, et nuncupationem principis optimi, et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse.
8Atque cunctantibuscunctantibus, V; scrutantibus, Pet. quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. Et erat re vera ita ut opinati sunt. Namque antiquitus claro genere in Galliis natus, et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia prudentia humanitate gratia litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. Solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem, sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.
9His addebat idemidem, V; fidem, Clark. Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabilempraestabilem, Corn.; praestabili, V. scientia litterarum, abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis.
10Quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti.
11Qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus, cavillando Valentem, subrusticum hominem, sibi varie commulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans, et ad extollendam eius vanitiem, sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
12Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui.
13Cumque nec carceres publici, iam distenti, inclusoruminclusorum iam, V, iam deleted by Pet., Novák. catervas, nec privata domicilia sustinerent, constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.
14Advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.
15Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit,confingit, Novák, c.c.; fingit, V. non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
16Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenteradpetenter, V, restored by Pet.; appetitus, G; adpetitus latenter, Her. insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.
17Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur; alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.
18Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, utut, Lind.; et, V. dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.
19Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
20Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.
21Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecepspreceps, V; praecipites, Gardt. in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
22Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. Unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est (cum parcere videtur) asperior.
23Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus „Tene, claude, comprime, abde“abde, V; adde, Momm. (cf. Livy, xxvi. 16, 3); obde, Her. (cf. Prud., Perist. v. 95). ministris officiorum tristium clamitantibus.
24Et quoniam addiciaddici, G; abdi, Momm.; addi, V. post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.
25Primo intro vocatusuocatus, W², C. F. W. M.; uocatur, N²A; uocatu, VWG. post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine finefine, added in G; V omits. strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post illum occisis, ad ipsius Theodori causam quasi adad, W²AG, deleted by Novák; odolympico, V. Olympici certaminis pulverem pervenitur.
26Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
27Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibusmoderantibus, V; ponderantibus, Pet. momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
28Inducti itaque Patricius et Hilarius, ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, illato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias, aperiunt negotii fidem, ab ipsis exordiis replicatam.replicatam, V; replicati, Novák. Et prius Hilarius:
29„Construximus,“ inquit, „magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis infaustam hanc mensulam, quam videtis, et imprecationibus carminum secretorum, choragiisque multis ac diuturnis, ritualiter consecratam, movimus tandem: movendi autem quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.
30Collocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda purepure, V; turi, Momm., del. C. F. W. M. as dittogr. superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. Cuius in ambitu rotunditatis extremo, elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.
31Acac, E, C. F. W. M. ; has, G; hac, V. linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorumpraescitorum, N; praescitionum, G; praesagitionum, Corn.; praescitiorum, V. auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdoscortinulae sacerdos, Gardt.; cortinules (lac. 8 letters), V. pensilem anulum librans, aptumaptum, Wagner; sartum, EA; artum, VHG. ex Carphathiocarpathio, G, T.L.L. ( = carbasino, linteo); carbasio, Val.; carfathio, V. filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.
32Ibi tum quaerentibus nobis, ‚qui praesenti succedet imperio?‘, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas θεοθεο Val.; et, VEAG; set, Pet. cum adiectione litterae posterae,posterae, Her.; postremae, E, Gardt; postrema, V. exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur.“
33Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes,flatantes, V, def. Her.; flagitantes, G. furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:
οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς
Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσειἐφοπλισσει, Gronov; εφοπ, αηξει, V. κακὸν οἶτον
ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιοἀγαιομένοιο Ἄρηος, Haupt; καιομένοις κάρ, G; AIA EO MENOKAP hoc, V. Ἄρηος.
Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.
34Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permissopermisso, V, restored by Pet.; permissu, Val. quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.
35Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso, confutabant Theodorum litterae suae, per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur, sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.
36Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.
37His accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
38Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
39Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.
40Et post hunc diebus secutis, omnium fere ordinum multitudo , quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.
41Deinde congesti innumeri codices, et acervi voluminum multi, sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut illiciti, ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.
42Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus,c. truncatus, V, restitui (Amm. admits this cursus; see Blomgren, Index, s.v. cursus); c. detruncatus, Fletcher, c.c. sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
43Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia fortiforti, Pet.; forensi, G; oris, Corn.; fortis, V. suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.
44Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficusueneficus, E, Clark; ueneficii, G; beneficus, V. reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo,lac. after solo, Her.; no lac. in V. omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur: quo cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exsulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.