4Virtutes eius et vitia, forma corporis et statura. Amm. 25, 4

1Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentesaccedentes, Bent., Wagner; eiusque accidentes, V. extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

2Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaretattigisseconstaret, Her.; agitaret, vulgo; augis larens, V. ; illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.

3Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citeriorisciterioris, W, Lind.; ceteriores, V. vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

4Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. Namque in pace victus eius mensarumquemensarumque, Lind.; mensuram que, V. tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.

5Ubi vero exigua dormiendi quiete, recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus, explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec seria ad artes confugiens doctrinarum.

6Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidemquem quidem, Löfstedt; quem, W²G; quemquer, V. norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.

7Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. Armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor incensor in, C. F. W. M.; censoriis, V. moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

8Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum etet, vulgo; V omits. hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

9Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

10Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris. Cumquecumque, Pet.; quamquam, Kellerbauer; quoque, V. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum exscindens, et in pulvere vaporato Persidis, augebat fiduciam militis, dimicans inter primos.

11Castrensium negotiorum scientiam, plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.

12Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositumoppositum, V; appositum, vulgo. gentibus, ut dudum est dictum; allocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

13Denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum, pruinis assuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis, per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

14Felicitas ita eminuit, ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquamdiu bonae gubernatricis evectus,evectus, G; vectus, Bent.; event, V. victoriosis cursibus difficultates superstaret immensas. Et postquam ex occidua plaga digressus est, quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles, ac si quodam caduceo leniente mundano.

15Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum,apud amicosbenivole respondisse.

16Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. Leviorislevioris, Lind.; lenitores, V (lenioris, V². ingenii, verum hoc institute rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

17Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiumnimium, Clark; nimiae, EBG; nimia, V. deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:

οἱ βόες οἱ λευκοὶ μάρκῳ τῷ καίσαρι χαίρειν.

ἄν πάλι νικήσῃς, ἄμμες ἀπωλόμεθα.

18Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans.

19Verum tamen cum haec itaita, added by Her.; V omits. essent, aestimari poterat (ut ipse aiebat), vetus illa Iustitia , quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens, interdum ostenderet se dissimilem sui.

20Namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, nini, Lind.; ne, V. transissent adad, added by Rittershus, Val.; a, G; VEB omit. numinum cultum.

21Illud quoque itidem parum ferendum, quod municipalium ordinum coetibus, patiebatur iniuste quosdam annecti vel peregrinos, vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

22Figura talitali, Lind., Bent.; lis utque, V (ta- added by m. 1) situquesituque, Lind., Bent.; utique, BG; for V see note 4. membrorum. Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutiasargutias, Lind.; angustias, V. indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates, liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.

23Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.

24Unde caesiunde caesi, Val.; vindictae siti, BG (si, B); vindictae si, V. ad internecionemad internecionem, Val.; ad indignationem, V. exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.

25At in Galliis barbarico tumore barbarico, Clark; tumore, Her.; vervorum tenore, V. gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium. Quae omnia iuvenis iste, ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus, cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

26Itaque ut itaque ut (ut added by AG); utque, vulgo. Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.

27Et cum sciamus adeo experimentaadeo experimenta, V, restored by Pet.; experimento ades, tr. by BG. quosdam ridereridere, Myer Spir.; ruere V²G; respuere, Pet.; reuere V; ruere, V². improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.