4Eunuchos omnes, et tonsores ac coquos palatio expellit Iulianus Aug. Et de palatinorum spadorum vitiis et de corrupta disciplina militum. Amm. 22, 4

1Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removitremovit, added by Pithoeus. non ut philosophus veritatis indagandae professor.

2Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.

3Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltumculmen altum, suggested by Her.; altum, Haupt; fastum, Corn. sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.

4Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

5Inter quae ingluviesingluvies, E, Lind.; glubies, V (corr. by V³). et gurgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantesabundantes, Lind.; abundantis, V. serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

6Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur, pro iubilo molliores: et non saxa (ut erantsaxa (ut erant antehac), Pighius; saxa merant uthac, V (c add. V², ut hac, del. V³). antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur etquaerebantur et, tr. by Gardt. aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

7Adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.

8Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam postpost, added in G; scuto Parthicoreperto, Val., Bent.; saccutum (sacculum, V³) … repertum, V. sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.

9Evenerat eisdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum, tonsor venire praeceptus, introiret quidam ambitiose vestitus. Quo viso Iulianus obstipuit, etobstupuit et, Her.; V omits et; obstupuit, WBG.Egoinquitnon rationalem iussi, sed tonsorem acciri.“ Interrogatus tamen ille quid haberet ex arte compendii, vicenas diurnas respondit annonas, totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave, absque fructuosis petitionibus multis.

10Unde motus omnes huius modi, cum cocis similibusque allis, eadem paene accipere consuetos (ut parum sibi necessarios) data quo velint eundi potestate, proiecit.