9 Constantius A. Iulianum Caesaris nomine contentus esse iubet, legionibus Gallicanis uno animo constanter repugnantibus. Amm. 20, 9
1Nec minore studio secuti legati, haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum, cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum, itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, opportunam urbem et celebrem, sub Argaei montis pedibus sitam.
2Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusquelimibusque, Amm. alone seems to use this form; of. limes, xvii. 7, 13. oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.
3Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
4Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
5Utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus, in locum Florentii praefectum praetorio, Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium, officiorum magistrum, et quosdam alios. gumoarium enim successorem Lupicini, antequam sciretur huius modi quicquam, magistrum provexit armorum.
6Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre. Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
7„Auguste Iuliane,“Quotation mark after Iuliane, Clark; after excursus (at end of paragraph), Lind. ut provincialis et miles, et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorumbarbarorum, EBG; barbarum, V, Heilman, reading bar. red. exc., c.c. excursus.
8Quibus auditis, Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus, revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius; id enim Caesar quoque scribens, ex sententia sua fore aperte praedixit. Magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.
9Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus, licet absens agensque etiam tum apud Britannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod (si haec trans mare didicisset) novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur, observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. Quo vetito, reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas.