12 Laesae maiestatis multi arcessiti atque damnati. Amm. 19, 12
1Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus dictus Tartareus, Her. (dictus, W²); dictandus, Val.; dictaneus, V; dictus Catena, Langen (cf. xiv. 5, 8; xv. 3, 4). ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
2Ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas affingens,adfingens dum, G; adfringen *** dum (from dum dum), V; adfingendo, Cornelissen. dum in calamitosis stipendiis versaretur.
3Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. Oppidum est Abydum in Thebaidis partis situm extremo.partis situm extreme, Pet.; partis dum extreme, V; parte situm extrema, AG. Hic Besae dei localiter appellati, oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.
4Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura, supplicationibus expresse conceptis, consulta numinum scitabantur, chartulae sivesive, Clark; seu, EBG; saevi, V. membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa, interdum remanebant in fano.
5Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectorisangusti pectoris, G; augusti rectoris, V. ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit; statimque ad Orientem ocius ire monuit Paulum, potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari, ad arbitrium suum audiri efficeret causas.
6Datumque est negotium Modesto .(etiam tum per Orientem comiti) apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio, ut lenioris ingenii, spernebatur.
7Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis,plurimis, Clark with V, corr. l from r; plurimi, E²BG. ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
8Et electa est speetatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus opportuna, quod secretior estest (before or after secretior), Nová k, Pet.; V omits. et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.
9Ductus est itaque inter primos Simplicius, Philippi filius, ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pietati dederat nec erratum, fato quodam arcente, corpore immaculato latalata, V; G omits; Cornelissen del. as dittography. fuga damnatus est.
10Dein Parnasius (ex praefecto Aegypti) homo simplicium morum, eoeo, added in NG; V omits. adductusadductus, Clark, cf. xiv. 11, 8; deductus, V (for which Her. cites Val. Max., viii. 1, abs. 6). periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exsilium, saepe auditus multo antehac rettulisse, quod cum Patras Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, impetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.
11Andronicus postea, studiis liberalibus et claritudine carminum notus, in iudicium introductus cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semetsemet, Bentley, Günther; semper et, V. fidentius, absolutus est.
12Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sedsed, N² C; set, Hermann; et, V. corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, asserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat affectare. Diu itaque adhaerens eculeo, cum fiducia gravi fundatus, nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam (unde oriebatur) innoxius abire permissus est.
13Et hos quidem aliosque paucos aequa sors, veritatis adiutrix, periculis eximit abruptis. Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi equasi e, W, Lind.; quas ce, V. promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentiumincedentium, V; incidentium, Clark, cf. xxvi. 10, 10. omnium salus.
14Nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperi, malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidemibidem, Lind.; intidem, V. animarum ludibria colligens vana, pronuntiatus reus capitis interibat.
15Et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum, Dodonaeas arbores, et effata Delphorum olim sollemnia, in imperatoris exitium sollicitaverint multi.
16Unde blanditiarum taetra commenta, palatina cohors exquisite confingens, immunem eum fore malorum communium asserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse, vocibus magnis exclamans.
17Et inquisitum in haec negotia fortius, nemo qui quidem recte sapiat reprehendet. Nec enim abnuimus salutem legitimi principis, propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendaeretinendae, EN, Gardt.; redimendae, WBG; redinendae V. causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.
18Sed exsultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. Imitandus sit Tullius, cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse affirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.
19Tunc apud Daphnen, amoenum illud et ambitiosum Antioohiae suburbanum, visu relatuque horrendum natum est monstrum, infans ore gemino cum dentibus binis et barba, quattuorque oculis, et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.
20Nascuntur huius modi saepe portenta, indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur, ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.