9 Agitur de pace cum Persis. Amm. 16, 9
1At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam (ut solebant antea) per concursatorias pugnas, hominum praedas agitabant et pecorum, quasquas, C. F. W. Müller; quis, V. non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil conspicereconspicere, C. F W. Miller (con from cu in percumittebantur of V); prospicere, V. prorsus quod poterat rapi permittebantur.
2Musonianus tamen praefectus praetorio, multis (ut ante diximus) bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis, per emissarios quosdam, fallendi perstringendique gnaros, Persarum scitabatur consilia, assumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.
3Qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem in extremis regni limitibus, suorum sanguine fuso multiplici, aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum, occultis per ignotos milites temptavere colloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto ab occidentali latere omniab occidentali latere omni (ab uno latere, scripseram), Novák; a latere damni, Clark, Mommsen; latere adomnis, V. securus, perduelles involaretinuolaret, Novák; aduolaret, V. assiduos.
4Paruit Tamsapor, hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius implicatus, pacem postulat precativam. Dumque ad Chionitas et EusenosCusenos, Marquart. haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.