9 De origine Gallorum; et unde dicti Celtae ac Galatae; deque eorum doctoribus. Amm. 15, 9
1Proinde quoniam – ut Mantuanus vates praedixit excelsus – „maius opus moveo“So the text of Ammianus; see note on translation. maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
2Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. Cuius fidem secuti, obscuritate dimota, eadem distincte docebimus et aperte.
3Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos – ita enim Gallos sermo Graecus appellat – alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
4Drysidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse etet, G; ex, V. tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et alluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.
5Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua.
6Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevumsaeuum, V, Norden (cf. xxix. 5, 48); saevium, Val., Clark; saevorurm, BG. tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat; superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.
7A Phocaea vero Asiaticus populus, Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida, aucta virium copia, instituere non pauca. Sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta.
8Per haec loca hominibus paulatim excultis, viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas . Et Bardi quidem fortia virorum illustrium facta, heroicis composita versibus, cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, Euhages vero scrutantes sublimia, legessublimia, leges naturae, Novák; serviani et sublimia naturae, V. naturae pandere conabantur internas.internas, Novák; inter es, V. Drysidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis astricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt, et despectantes humana, pronuntiarunt animas immortales.